Exodus 1:5
Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat. + 1.5 Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta, etc. Septuaginta animæ, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Ægyptum, id est, mundum, missi scilicet ad prædicandum. Aliter, septuaginta animæ Ægyptum ingressæ, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet sæculo, quod per Ægyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Dan et Nephthali, Gad et Aser.
Cross References
Genesis 50:22Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. + 50.22 Vixitque centum decem annis. AUG., in Gen., tom. 3 Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Ægyptum dicit intrasse, etc., usque ad quæ illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.
Deuteronomy 10:22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. + 10.22 Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus