Deuteronomii 10:22
In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. + 10.22 Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Cross References
Genesis 15:5Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. + 15.5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.
Genesis 46:27Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Ægypti, animæ duæ. Omnes animæ domus Jacob, quæ ingressæ sunt in Ægyptum, fuere septuaginta. + 46.27 Filii autem Joseph, etc. HIERON. Quæst. Hebr., tom. 3 Omnes animæ domus Jacob, etc., usque ad licet plerique tradant Lucam, ut proselytum, Hebræas litteras ignorasse.
Numbers 26:51Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
Deuteronomy 1:10Non possum solus sustinere vos: quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellæ cæli, plurimi.
Deuteronomy 26:5et loqueris in conspectu Domini Dei tui: Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Ægyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero: crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
Nehemiah 9:23Et multiplicasti filios eorum sicut stellas cæli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.