The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 10 › Exodus 10:25

Exodus 10:25

Ait Moyses: Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quæ offeramus Domino Deo nostro.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses said, Thou must give us also sacrifices and burnt offerings, that we may sacrifice unto the LORD our God.

In Context

24Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Ite, sacrificate Domino: oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. + 10.24 Oves tantum, etc. AUG. in Locutionibus in Exod., l. 52. Græcus habet, præter oves et boves relinquite, et est inusitata locutio, nisi post distinctionem inseratur, relinquite; et subaudiatur, ista, ut sit sensus: Ite præter oves et boves, et relinquite ista. Solet enim talis eclipsis fieri crebro in locutionibus Scripturarum. RAB. Nonum præceptum: Non concupisces uxorem proximi tui: nona plaga, densæ tenebræ. Est enim quædam mœchia etiam in appetendo uxorem alienam quando cuivis non sufficit sua, etiam alienam tentare. Vere densæ sunt tenebræ; nihil enim tam dolet patiens, nihil tam nolit pati faciens: qui hoc facit vere cæcatur furore horribili.

26Cuncti greges pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula: quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri: præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

Read all of Exodus 10

Cross References

Exodus 29:1Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos, + 29.1 Sed et hoc facies, etc. BEDA, ubi supra. Hactenus Aaron et filiorum ejus habitus qualis esse debeat, etc., usque ad figurate demonstrant. Tolle vitulum. STRAB. Quisquis pontifex vel sacerdos taurum debet offerre, id est, passionem Christi firmiter credere et imitari; et duos arietes, ut credat eumdem Christum ex corpore et anima constare; et panes azymos, id est, munditiam vitæ; et oleo conspersos, ut inter omnes virtutes non negligat opera misericordiæ vel, non a se, sed a dono gratiæ se credat habere.

Leviticus 9:22Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit. + 9.22 Sicque completis et cætera. ISICH. Evidenter omnem figuram Ecclesiæ vult exponere, etc., usque ad sequentia demonstrant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 10:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 10:24Exodus 10Exodus 10:26 →