The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 10 › Exodus 10:3

Exodus 10:3

Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses and Aaron came in unto Pharaoh, and said unto him, Thus saith the LORD God of the Hebrews, How long wilt thou refuse to humble thyself before me? let my people go, that they may serve me.

In Context

2et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Ægyptios, et signa mea fecerim in eis: et sciatis quia ego Dominus.

4Sin autem resistis, et non vis dimittere eum: ecce ego inducam cras locustam in fines tuos: + 10.4 Ecce ego inducam cras locustam, etc. RAB. Octavum præceptum: Falsum testimonium non dices: octava plaga, locusta, animal scilicet dente noxium. Falsus enim testis nocet mordendo et consumit mentiendo. Unde: Si mordetiset consumitis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. ORIG. hom. 4 in Exod. Puto per hoc genus plagæ dissidentis semper, a se et discordantis humani generis inconstantiam confutari. Locusta enim, cum regem non habeat, secundum Scripturam, ordinatum ducit exercitum: homines vero, cum rationales facti sunt, neque se regere ordinate potuerunt, neque Dei regentis patienter moderamina pertulerunt. STRAB. Per locustam, quæ regem non habet, significatur temeritas illorum qui, licet diversis pœnis multati, semper in duritia sua manent, tanquam nullum habeant rectorem. Locustam. ISID. Locustæ pro mobilitate levitatis accipiuntur tanquam vagæ et salientes animæ pro voluptate sæculi.

Read all of Exodus 10

Cross References

Exodus 4:23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.

Exodus 9:17Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum?

Numbers 14:27Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi.

1 Kings 21:29Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.

2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.

2 Chronicles 34:27atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 10:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 10:2Exodus 10Exodus 10:4 →