2 Chronicles 33:12
Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Deuteronomy 4:30Postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus. + 4.30 Novissimo autem. Conversionem Isrælis ad fidem Christi prænuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiat.
2 Chronicles 15:2egressus est in occursum Asa, et dixit ei: Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quæsieritis eum, invenietis: si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
2 Chronicles 28:5Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ, qui percussit eum, magnamque prædam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum: manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.
2 Chronicles 32:26Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ.
2 Chronicles 33:23Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.