Exodus 10:9
Ait Moyses: Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis: est enim solemnitas Domini Dei nostri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 50:8domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.
Exodus 5:1Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..
Exodus 8:25Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
Exodus 13:6Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
Deuteronomy 31:12et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
Psalms 148:12juvenes et virgines; senes cum junioribus, laudent nomen Domini: 1