Exodus 5:1
Post hæc ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto. + 5.1 Dimitte populum meum. ORIG., hom. 3 in Exod. Non vult Moses ut populus in Ægypto positus serviat Deo, sed ut exeat in desertum, et ibi serviat. Dum enim quis in tenebrosis sæculi actibus manet, et in negotiorum obscuritate versatur, non potest servire Deo. Non enim potestis servire Deo et mammonæ Matth. 6.. Exeundum est ergo de Ægypto: reunquenqus est mundus, non loco, sed animo, si volumus servire Domino. Inde Joannes ait: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt I Joan. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:23Dixi tibi: Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum: ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
Exodus 6:27Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Ægypti, ut educant filios Israël de Ægypto: iste est Moyses et Aaron, + 6.27 Iste Moyses. STRAB. Hoc ex suo addit Esdras, qui omnem bibliothecam post captivitatem Babylonicam, cunctis libris a Nabuchodonosor succensis reparavit; vel ipse Moses de se tanquam de alio loquitur.
Exodus 7:16Dicesque ad eum: Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad præsens audire noluisti.
Exodus 8:17Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti.
Exodus 9:1Dixit autem Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. + 9.1 Dixit autem Dominus ad Moysen, etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis, etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.
Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.