The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 11 › Exodus 11:3

Exodus 11:3

Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. + 11.3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD gave the people favour in the sight of the Egyptians. Moreover the man Moses was very great in the land of Egypt, in the sight of Pharaoh’s servants, and in the sight of the people.

In Context

2Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea. + 11.2 Dices ergo omni plebi, etc. AUG., quæst. 94 in Exod., tom. 3. Non debet hinc quisque exemplum sumere, etc., usque ad ut nec isto damno ferirentur, qui aliis plagis percussi non erant. Ut postulet vir, etc. GREG., lib. XXVIII Moral., cap. 17. Mentes usui vitæ carnalis inhærentes, etc., usque ad major fortitudo spiritus nuntiatur.

4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:

Read all of Exodus 11

Cross References

Genesis 39:21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

Exodus 12:36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.

Joshua 4:14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. + 4.14 In die illo, etc. Semper exaltatus est Jesus apud Patrem; sed opus est ut in conspectu nostro exaltet illum Deus, id est, ut altitudinem divinitatis ejus cognoscamus. Hoc autem fit, si Jordanem transierimus, et variis sacramentorum munimentis ad futura bella armemur.

Esther 9:4quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant: fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat. + 9.4 Et plurimum posse cognoverant. Quia doctorum actio laudabilis, et potentia virtutum, honorem et reverentiam tribuit multitudini fidelium. Unde in Actibus apostolorum: Fiebant prodigia et signa multa Act. 5., unde legitur alibi: Fiebat enim omni animæ timor Ibid. 2.. Item: Nemo audebat se conjungere illis, et magnificabat eos populus Ibid. 5..

Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.

Revelation 3:9Ecce dabo de synagoga Satanæ, qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed mentiuntur: ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos: et scient quia ego dilexi te, + 3.9 Judæos. Hoc nomen perdiderunt dum de Christo dixerunt: Hunc nescimus Joan. 9.. Mentiuntur. Nituntur comprobare verbis et quibusdam simulationibus. Ecce faciam illos ut veniant. Parati imitari opera tua per similitudinem humilitatis tuæ. Scient. Extra positi non crediderunt Deum diligere Ecclesiam quam permittebat affligi, sed nunc faciet fidem dilectionis, id est certitudinem, ne succumbatis, quia venio ad remunerandum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 11:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 11:2Exodus 11Exodus 11:4 →