bible.software › Exodus › Exodus 11 › Exodus 11:4
Exodus 11:4
Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses said, Thus saith the LORD, About midnight will I go out into the midst of Egypt:
In Context
3Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo. + 11.3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis, etc. Qui scilicet habitabant cum Hebræis in terra Gessen, et pro ipsis novem plagis læsi non erant, ideoque eos diligebant: decima plaga afflicti sunt, cum discessissent Hebræi ab eis.
5et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum. + 11.5 Et morietur omne primogenitum, etc. ORIG. hom. 4 Ad ultimum primitivorum infertur interitus, in quo fortassis est aliquid supra nostram intelligentiam, quod commissum ab Ægyptiis videatur in Ecclesiam primitivorum, quæ ascripta est in cœlis. Unde etiam exterminator angelus ad hoc ministerium mittitur, qui parcit illis tantum qui utrosque postes agni sanguine signatos habuerunt. Delentur iterum primogenita Ægyptiorum: sive eos principatus et potestates, et mundi hujus rectores tenebrarum dicamus, quos adventu suo Christus traduxit, id est captivos duxit et captivavit, cum in ligno crucis triumphavit: sive auctores et inventores falsarum religionum, quas Christi veritas cum suis exstinxit auctoribus. Principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum, primogenita sunt Ægyptiorum quod [ Al., qui] in ultima plaga, cum scilicet finis mundi advenerit cum separabit oves ab hædis, grana a paleis, damnabuntur, amissa vagandi et tentandi licentia. ORIG. Moraliter. Anima, dum in hoc mundo in erroribus vivit, ignorantia veritatis, in Ægypto posita est: si appropinquare cœpit lex Dei, aquas in sanguinem convertit, id est fluidam et lubricam juventutis vitam convertit ad sanguinem Veteris vel Novi Testamenti. Deinde educit lex ex ea vanam et inanem loquacitatem adversum Dei providentiam, ranarum querelæ similem. Purgat etiam malignas cogitationes ejus, et sciniphum mordacitati similes calliditatis aculeos discutit. Libidinum quoque morsus cynomyiæ spiculis similes depellit: stultitiamque et intellectum pecudibus similem per quam homo, cum in honore esset, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, etc. Psal. 48. Arguit ulcera peccatorum, arrogantiæ tumorem, et fervorem furoris exstinguit. Adhibet post hæc voces filiorum tonitrui, id est evangelicas et apostolicas doctrinas, et castigationem grandinis, ut luxuriam voluptatesque cœrceat; et simul ignem pœnitentiæ, ut dicat: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis Luc. 24.? Nec non locustarum ab ea subducit exempla, quibus depascantur omnes inquieti et turbidi motus ejus, ut discat omnia secundum ordinem facere. Ubi vero sufficienter fuerit castigata pro moribus, cum auctorem verberum senserit, confitens quia digitus Dei est, et parum agnitionis acceperit: tunc præcipue gestorum suorum tenebras videt et errorum caliginem, et tunc merebitur ut exstinguantur in ea primogenita Ægypti. Omnis enim anima cum ad supplementum ætatis venerit, et velut naturalis lex cœperit in ea jura sua defendere, primos motus secundum desiderium carnis producit, quos ex concupiscentiæ vel iræ fomite vis incentiva commoverit. Unde quasi privilegium singulare de Christo propheta dicit: Butyrum et mel manducabit; priusquam faciat aut proferat maligna, eliget bonum Isa. 7.; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, resistet malitiæ, ut eligat quod bonum est. David autem de se dicit: Delicta juventutis meæ et ignorantiasmeas ne memineris Psal. 24.. Quia ergo hi primi animæ motus secundum carnem prolati in peccatum ruunt, merito in morali loco primogenita Ægyptiorum primitiva ponuntur, quia exstinguuntur si reliquæ vitæ conversatio emendatiorem dirigat cursum. Sic ergo in anima, quam lex divina ab erroribus susceptam castigat, primogenita Ægyptiorum delentur, nisi post hæc omnia in infidelitate perdurans, nolit jungi Isræliticæ plebi, ut exeat de profundo et evadat incolumis, sed in iniquitate permaneat, et descendat tanquam plumbum in aquam validissimam. Iniquitas enim, secundum Zachariam ZAC. 5., sedet super talentum plumbi: et ideo qui permanet in iniquitate, tanquam plumbum demergitur in profondum.
Read all of Exodus 11
Cross References
Exodus 12:23Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. + 12.23 Et non sinet percussorem, etc. STRAB. Utrum percussor bonus angelus an malus fuerit, non necesse est inquiri: quicunque enim fuit, præcepto Domini obedivit. Sciendum tamen quod tales pestes mali angeli facere solent, permissione Dei. Decimum præceptum est: Non concupisces rem proximi tui, etc. Huic contraria est decima plaga, mors primogenitorum. Alio præcepto furtum prohibetur, quo et rapina damnatur: pejus enim est eripere violenter quam latenter. Auferre ergo volens aperte vel occulte præceptum suum habet: concupiscere autem rem proximi, etiamsi justa successione quæras, non licet. Qui enim volunt res alienas tanquam juste possidere, et hæredes quærunt morientibus illis esse. Cum laudas rem relictam quasi jure possidentem, Deus damnat injuste cupientem. Qui enim quæris ab aliquo hæres fieri, non vis ut habeat hæredes, in quibus nihil charius primogenitis est. Jure ergo in primogenitis tuis puniris, qui cupiendo res alienas, quasi juris umbram perquiris, et, quæ meliora sunt, cordis primogenita perdis. Primogenita quidem fides est. Nemo enim bona facit, in quo fides non præcessit. Omnia opera bona sunt filii spirituales, sed inter hos primogenita fides. Quisquis ergo rem occulte cupis alienam, interius fidem perdis. Servis enim non charitate, sed fraude, velut amans eum quem mori desideras, ut succedas.
2 Samuel 5:24Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
Amos 4:10Misi in vos mortem in via Ægypti; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras: et non redistis ad me, dicit Dominus.
Micah 2:13Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.]
This Verse In Other Editions
Study Exodus 11:4