Exodus 11:7
Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. + 11.7 Apud omnes, etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Cross References
Exodus 8:19Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.
Exodus 9:4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
Joshua 10:21Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israël mutire ausus est.
Malachi 3:18Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.