Exodus 8:19
Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus. + 8.19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:24quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
Exodus 9:4Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.
Exodus 10:7Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
Exodus 11:7Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël. + 11.7 Apud omnes, etc. AUG. in libro Locutionum. Elegantissima locutio est: per canem quippe extremum significavit, vel hominum, vel pecorum: ita commendavit quanta in Hebræis quies futura esset, Ægyptiis acerba orbitate clamantibus.
1 Samuel 6:9Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
Daniel 2:10Respondentes ergo Chaldæi coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldæo.