Exodus 12:2
Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. + 12.2 Mensis iste, etc. RAB. Hic est Aprilis, qui apud Hebræos Nisam, apud Macedones dicitur, et dicitur Aprilis quasi aperilis, quia tunc aperitur terra proferendis virgultis herbis ac floribus: vel Aprilis a Venere, quasi Aphroditis; Venus enim Græce Aphrodite dicitur. Hunc Hebræi primum habent, quia XV Kalendarum ejus prima dies sæculi fuit: quarta decima vero, dies secunda; tertia decima, tertia: duodecima, quarta: qua sol et luna condita sunt, et tunc primum æquinoctium fuit; sol enim in oriente, luna in occidente, sphæram mundi ex æquo dividebant. STRAB. Hic est Nisan, secundum Hebræos, in quo factus est mundus, cujus plenilunium post æquinoctium vernale semper est attendendum: in quo populus Isræl a servitute Ægypti liberatur, et genus humanum sanguine Christi a potestate diaboli eripitur. Decima die mensis tollitur agnus, quarto decimo immolatur: quia in lege passio Christi figuratur, Evangelii gratia coruscante impletur; denarius enim, propter decalogum, legem significat; quaternarius vero, quatuor evangelia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti:
Cross References
Exodus 13:4Hodie egredimini mense novarum frugum.
Exodus 34:18Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
Leviticus 23:5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est: + 23.5 Quartadecima die, etc. ISICH. Interrogemus Judæos, etc., usque ad in qua pascha nostrum immolatus est Christus, etc. Phase Domini est. Quia passus est Dominus, non mox tempora finivit, sed reliquias novissimæ horæ et vespertinæ reliquit, ut in omnem terram exeat sonus eorum Psal. 18., scilicet apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Ad vesperum quoque, vel in vespere medio, pascha proprium præveniens crucem suam celebravit, quia super mysticum, verum pascha discipulis tradidit. Nox ergo erat jam quando Judas, accepta buccella, ad prodendum exivit: sequenti die pascha complevit. Unde quinta decima die legislator hanc festivitatem constituit, et solemnitatem azymorum prædicavit.
Deuteronomy 16:1Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo: quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Ægypto nocte. + 16.1 Observa mensem novarum frugum. Quia in eo manipuli spicarum, id est primitiæ, per sacerdotem offerebantur Domino. Mensem primum, scilicet Hebræorum qui apud eos nisan apud Græcos quoque, apud Latinos Aprilis dicitur, in quo agnus paschalis occidebatur. Eduxit te. Allegorice. Nos quoque de Ægypto hujus mundi liberati, novum hominem induti, in novitate vitæ ambulemus, primitias bonorum operum consecrantes, et phase, id est, transitum bonum celebrantes, ut, relicta Ægypto, ad terram promissionis veniamus.
Ezekiel 45:21In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur.