Exodus 12:28
Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.
Exodus 14:4Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Ægyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
Exodus 39:32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
Exodus 39:43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Numbers 1:54Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Moysi. + 1.54 Septingenti. Spiritalibus donis provecti, et ad dexteram Dei locandi. Centenarius enim numerus primus in dexteram computatur, pollice et indice in coronam flexis; unde: Jam dextera computat annos. RAB. in Num., tom. 2. In tribu Levi, etc., usque ad quasi humeris laboris et patientiæ Ecclesiam portant.
Numbers 31:31Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus.