The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 12 › Exodus 12:29

Exodus 12:29

Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it came to pass, that at midnight the LORD smote all the firstborn in the land of Egypt, from the firstborn of Pharaoh that sat on his throne unto the firstborn of the captive that was in the dungeon; and all the firstborn of cattle.

In Context

28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

30Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. + 12.30 Neque enim erat domus, etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.

Read all of Exodus 12

Cross References

Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.

Exodus 9:6Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die: mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

Exodus 11:4Et ait: Hæc dicit Dominus: Media nocte egrediar in Ægyptum:

Exodus 13:15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

Numbers 8:17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi: + 8.17 Omne primogenitum in terra. RAB. Primogenita Ægyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.

Job 34:20Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi: et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:28Exodus 12Exodus 12:30 →