The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:30

Exodus 12:30

Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. + 12.30 Neque enim erat domus, etc. AUG., quæst. 44 in Exod. Cum primogeniti tantum morerentur, quomodo nulla erat domus in qua non esset mortuus? An et hoc divinitus fuerat procuratum, ut in omnibus domibus essent primogeniti, in quibus percuterentur Ægyptii, etiam qui habitabant in terra Gessen? Hominum quippe erant hic, vel animalium, non terræ; id est, homines et animalia primogenita moriebantur, occulto et angelico percussu: non aliquid in terra vel in cœlo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebræ. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, perveniebat beneficium ad Ægyptios qui in ea cum Hebræis morabantur: hac vero omnes percussi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Pharaoh rose up in the night, he, and all his servants, and all the Egyptians; and there was a great cry in Egypt; for there was not a house where there was not one dead.

In Context

29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

31Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis.

Read all of Exodus 12

Cross References

Exodus 10:10Et respondit Pharao: Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis?

Proverbs 21:13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. + 21.13 Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.

Matthew 25:6Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. + 25.6 Media autem nocte clamor factus est. Id est, nullo sciente vel sperante. Unde Dies Domini sicut fur in nocte veniet I Thess. 3..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:29Exodus 12Exodus 12:31 →