bible.software › Exodus › Exodus 12 › Exodus 12:34
Exodus 12:34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. + 12.34 Conspersam farinam, etc. AUG. Mystice. Sine fermento proficiscuntur filii Isræl de Ægypto; ut exeuntes de hoc sæculo abjiciamus fermentum malitiæ et nequitiæ, et epulemur in azymis sinceritatis et veritatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the people took their dough before it was leavened, their kneadingtroughs being bound up in their clothes upon their shoulders.
In Context
33Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
35Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
Read all of Exodus 12
This Verse In Other Editions
Study Exodus 12:34