Exodus 12:35
Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses: et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. + 12.35 Et petierunt, etc. AUG., quæst. 45. Hoc jam factum fuerat ante mortes primogenitorum. Sed nunc per recapitulationem repetitur, nam narratum est quando factum est. Modo enim quomodo posset fieri ut in tanto luctu ista accommodarentur: nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Ægyptios qui cum Hebræis habitabant. Vasa aurea, etc. Hæc doctrinas significant, quæ ex ipsa consuetudine gentium non inutili studio discuntur; vel animas pretiosas ex gentibus, tanquam vasa aurea et argentea; cum vestibus, id est, corporibus: quæ se adjungunt populo Dei, ut semel de hoc sæculo tanquam de Ægypto liberentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.
Cross References
Genesis 15:14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia.
Exodus 3:22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes: ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Ægyptum. + 3.22 Vasa argentea. Argentum et aurum ab Ægyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum pœtas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.
Exodus 12:28Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.
Psalms 105:37Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. + 105.37 Et immolaverunt. AUG. Hæc etsi illa non narret historia, tamen hic propheta mentiri non potest. CASS. Si non in prima, in sequenti ætate factum est quod narrat David. 1