The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:38

Exodus 12:38

Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And a mixed multitude went up also with them; and flocks, and herds, even very much cattle.

In Context

37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. + 12.37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.

39Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

Read all of Exodus 12

Cross References

Leviticus 24:10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. + 24.10 Ecce autem, etc. ISICH. Mulier Isrælitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur. Ecce autem. ORIG., hom. 14 in Lev. Duo litigant: unus ex integro Isrælita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri.

Joshua 8:35Nihil ex his quæ Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur. + 8.35 Nihil ex his. ID. Non erat sermo ex his quæ mandavit Moses, etc., usque ad vel qui jam sociari fidelibus student.

Zechariah 8:23Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judæi, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:37Exodus 12Exodus 12:39 →