The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 12 › Exodus 12:37

Exodus 12:37

Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. + 12.37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the children of Israel journeyed from Rameses to Succoth, about six hundred thousand on foot that were men, beside children.

In Context

36Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Ægyptios.

38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

Read all of Exodus 12

Cross References

Genesis 12:2Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. + 12.2 Faciamque te in gentem magnam, etc. ISID. Duo promittuntur Abræ, quod scilicet terram Chanaan semen ejus possidebit, cum dicitur: Et veni in terram quam monstrabo tibi. Aliud autem longe præstantius, non de carnali, sed de spirituali semine, quo pater futurus est, non tantum gentis Judaicæ, sed omnium gentium fidem suam sequentium; quod ita promittitur: Et benedicentur in te omnes gentes terræ.

Genesis 46:3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.

Exodus 1:11Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. + 1.11 Præposuit itaque eis, etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quæ est commotio tineæ, et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis. In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.

Numbers 1:46sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.

Numbers 11:21Et ait Moyses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt: et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? + 11.21 Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. AUG., quæst. 19. Quæritur utrum hoc Moses diffidendo dixerit an quærendo? etc., usque ad quando sententia Dei secuta non est quæ vindicaret, sed potius quæ doceret.

Numbers 33:3Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Ægyptiis, + 33.3 Profecti igitur, etc. Filii Isræl adhuc in Ægypto positi quartadecima die fecerunt pascha, et initium quoddam festivitatis. Sequenti ergo die, qui est primus azymorum, quinto decimo, scilicet primi mensis, profiscuntur de Ramesse, et veniunt in Soccoth, ut ibi faciant festivitates azymorum, vel diem. Quis hæc intelligat? Quis vel ex parte cognoscat? sicut Apostolus dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Quis enim intelligit quomodo ex parte dies festos agimus, ut nemo nos judicet in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbati? Coloss. 2. Omnis enim dies festus, qui hic agitur, in parte geritur, non in integro: sed cum exieris de Ægypto, tunc erit tibi perfecta festivitas. Scito tamen quia post illud pascha, quod in Ægypto factum est semel, invenitur in deserto aliud celebratum cum lex data est: et post hæc nusquam geri nisi in terra promissionis. ORIG. Hic ordo et distinctio mansionum valde necessaria est, etc., usque ad proficiscitur ex Soccoth, et applicat in Ethan. Manu excelsa. Ubi non est humanum opus, neque terrenum, sed divinum, ibi excelsa manus nominatur: per manum enim opus intelligitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 12:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 12:36Exodus 12Exodus 12:38 →