Exodus 12:7
Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. + 12.7 Et sument de sanguine ejus, etc. GREG., homil. 22 in Evang., tom. 2. Sanguis ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur, etc., usque ad quia crucem passionis ejus in fronte portamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:13Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.
Ephesians 1:7In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus, + 1.7 In quo habemus, etc. Duplicem gratiam ostendit, quia et redemit, et peccata nostra non imputavit.
Hebrews 9:22Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. + 9.22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.
Hebrews 10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? + 10.29 Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.
1 Peter 1:2secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur. + 1.2 Gratia. Sine gratia Christi, ad pacem reconciliationis ejus nunquam venitur, nihil pacificum nisi per gratiam ejus habere valemus. Et pax multiplicetur. Id est nulla adversitas retrahat vos a laudibus Dei, omnis tribulatio invitet vos ad laudem, quia omnia ad felicitatem multiplicantur: ut quod bene cœpistis, perfecte compleatis.