Hebrews 9:22
Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. + 9.22 Et sine sanguinis effusione, etc. Hæc determinatio ideo apponitur, quia per aquam aspersionis quæ fiebat de cinere vitulæ rufæ, fiebat remissio peccatorum aliquando, quando non effundebatur sanguis, sed tamen effusus erat in immolatione vitulæ. In illis autem sacrificiis quamvis magis ea perverso populo fuerint congruenter imposita, quam Deo desideranti oblata, figura tamen veritatis fuerunt quæ Christus est, cujus sanguine redempti et mundati sumus, quia nostra emundatio et Dei propitiatio nobis sine sanguine nulla est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Cross References
Leviticus 4:26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 5:10Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 5:18offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, + 5.18 Offeret arietem, etc. Superius præcepit ut pœnitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem pœnitentiæ immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.
Leviticus 14:6alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati, + 14.6 Tinget in sanguine, etc. Quia comprehenduntur omnia in virtute baptismi. Vivens passer in sanguine occisi passeris tingitur, quia non in hominis passione tantum, sed Dei et hominis baptizamur.
Leviticus 14:25immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculæ dextræ illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri:
Leviticus 17:11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.