The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 13 › Exodus 13:14

Exodus 13:14

Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid est hoc? respondebis ei: In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall be when thy son asketh thee in time to come, saying, What is this? that thou shalt say unto him, By strength of hand the LORD brought us out from Egypt, from the house of bondage:

In Context

13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. + 13.13 Omne autem primogenitum hominis, etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.

15Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum: idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

Read all of Exodus 13

Cross References

Genesis 30:33Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.

Exodus 12:26Et cum dixerint vobis filii vestri: Quæ est ista religio?

Exodus 13:3Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.

Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.

Deuteronomy 5:15Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 13:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 13:13Exodus 13Exodus 13:15 →