Exodus 14:13
Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
Cross References
Genesis 26:24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Exodus 14:30liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Ægyptiorum.
Numbers 14:9Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. + 14.9 Neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita possumus. AUG., quæst. 23 in Num. Caleb et Jesus Nave loquentes ad populum, etc., usque ad isti Dominum temporum creatorem, et ordinatorem, et omnium dispensatorem.
2 Kings 6:16At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. + 6.16 Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.
2 Chronicles 20:15et ait: Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat: hæc dicit Dominus vobis: Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem: non est enim vestra pugna, sed Dei.
Nehemiah 9:9Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.