The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 14 › Exodus 14:16

Exodus 14:16

Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But lift thou up thy rod, and stretch out thine hand over the sea, and divide it: and the children of Israel shall go on dry ground through the midst of the sea.

In Context

15Dixitque Dominus ad Moysen: Quid clamas ad me? loquere filiis Israël ut proficiscantur. + 14.15 Quid clamas ad me? etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.

17Ego autem indurabo cor Ægyptiorum ut persequantur vos: et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.

Read all of Exodus 14

Cross References

Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

Exodus 7:9Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua. + 14.21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.

Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.

Isaiah 10:26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. + 10.26 Virgam suam in mare. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 14:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 14:15Exodus 14Exodus 14:17 →