The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 7 › Exodus 7:9

Exodus 7:9

Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad Aaron: Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Pharaoh shall speak unto you, saying, Shew a miracle for you: then thou shalt say unto Aaron, Take thy rod, and cast it before Pharaoh, and it shall become a serpent.

In Context

8Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron:

10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Read all of Exodus 7

Cross References

Exodus 4:2Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. + 4.2 Quid est quod, etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes; et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.

Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.

Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.

Exodus 10:13Et extendit Moyses virgam super terram Ægypti: et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte: et mane facto, ventus urens levavit locustas. + 10.13 Et extendit Moses virgam. RAB. Quædam prodigia fiunt per Mosen, quædam per Aaron, quædam vero per ipsum Dominum; ut cognoscamus in quibusdam per sacrificia sacerdotum et obsecrationes pontificum nos esse purgandos, quos Aaron persona designat: in quibusdam per scientiam legis emendandos, quod Mosi designat officium. In difficilioribus autem ipsius Domini virtute egemus. GREG., lib. 31, Moral., cap. 20. Exhibitæ cœlitus Ægypti plagæ, etc., usque ad cum vanis laudibus quorumdam jam quasi fortium opera enervant.

Isaiah 7:11Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. + 7.11 Pete tibi signum. ID. Ut qui prophetæ non credidit, Domini auctoritate terreatur; quasi diceret: Difficile videtur tibi quod regna potentissima brevi finiantur, et tu libereris et populus tuus, sed pete tibi signum. Pete tibi signum. Moyses accepit signum de terra, etc., usque ad utrumque mortem Domini et ascensionem respicit. Non petam. Non humiliter, sed superbe. Multi enim leguntur a Domino signa petivisse et accepisse, sed Achaz ita respondit, tanquam auctoritatatem habens: Non tentabis Dominum Deum tuum. Vel, timuit quod in signo Deus glorificaretur et idola vilificarentur.

Matthew 12:39Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 12.39 Nisi signum Jonæ. Ostendit Judæos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi pœniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium: ita Judæi non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint pœnitentiam: quia mors Christi reconciliatio est mundi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 7:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 7:8Exodus 7Exodus 7:10 →