The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:11

Exodus 15:11

Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who is like unto thee, O LORD, among the gods? who is like thee, glorious in holiness, fearful in praises, doing wonders?

In Context

10Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare: submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

12Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. + 15.12 Extendisti, etc. ORIG. Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra. Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.

Read all of Exodus 15

Cross References

Exodus 8:6Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti.

Exodus 18:11Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.

Deuteronomy 1:30Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Ægypto cunctis videntibus.

Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:

1 Samuel 2:2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. + 2.2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.

1 Kings 8:23et ait: Domine Deus Israël, non est similis tui deus in cælo desuper, et super terram deorsum: qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:10Exodus 15Exodus 15:12 →