The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 15 › Exodus 15:12

Exodus 15:12

Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. + 15.12 Extendisti, etc. ORIG. Monet me quod ait: Extendisti dexteram tuam et devoravit eos terra, quasi ut devorarentur a terra, causa fuerit quod dexteram extendit. Si consideres quomodo exaltatus Dominus in cruce tota die extendit manum ad populum non credentem, sed contradicentem, et quomodo infidelem populum qui clamavit: Crucifige, crucifige eum Joan. 19., mors iniquitatis oppressit, invenies quomodo extendit dexteram, et devoravit eos terra. Non tamen omnino desperandum. Si enim qui devoratus est, resipiscat, potest evomi sicut Jonas. Omnes nos aliquando terra devorabat et in inferni penetralibus retinebat: ideo Christus descendit non solum ad terras, sed etiam ad inferiora terræ: et ibi invenit nos devoratos, et sedentes in umbra mortis; inde educens nos non solum terræ, ne iterum devoremur, sed regnum præparat cœlorum. ORIG. Impios etiam hodie terra devorat, qui semper de terra cogitant, terrena faciunt, de terra loquuntur, litigant, terram desiderant, in ea spem suam ponunt, ad cœlum non respiciunt, futura non cogitant, judicium Dei non metuunt, nec promissa ejus desiderant; talem cum videris, dicite quia devoravit eum terra: et si quem videris luxuriæ et voluptatibus corporis deditum, in quo nil animus valet, sed totum libido possidet, dicito quia devoravit eum terra.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou stretchedst out thy right hand, the earth swallowed them.

In Context

11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.

13Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti: et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

Read all of Exodus 15

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:11Exodus 15Exodus 15:13 →