bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:19
Exodus 15:19
Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] + 15.19 Filii autem Isræl, etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris. Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For the horse of Pharaoh went in with his chariots and with his horsemen into the sea, and the LORD brought again the waters of the sea upon them; but the children of Israel went on dry land in the midst of the sea.
In Context
18Dominus regnabit in æternum et ultra. + 15.18 Dominus regnabit, etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. Quoties dicitur in sæculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.
20Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, + 15.20 Tympanum. STRAB. Secundum Hieronymum est genus tubæ in summo habens stipulam vel fistulam; per quam vocem reddit sonoram. Chorus, secundum eumdem, pellis simplex cum duabus cicutis; per alteram inspiratur, per alteram sonum reddit: per utrumque ergo angusta intelligentia veteris legis designatur. Quam enim breve sit et minimum inde ostenditur, quia manu mulieris portatur. Secundum Cassiodorum tympanum est pellis extensa inter duo ligna: per quod maceratio carnis designatur. Chorus autem est multitudo simul canentium et dicitur chorus quasi coævorum cantus. Quod ergo in choro æqualiter omnes voces resonant, per eum charitas significatur, qua omnes in Christo unum sumus. Quicunque ergo Deo in jubilum laudes reddit, in choro, hoc est in charitate, hoc agat, et in tympano, id est in mortificatione carnis. Unde psal. CL: Laudate eum in tympano et choro, etc.
Read all of Exodus 15
Cross References
Exodus 14:22Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris: erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et læva.
Exodus 14:29Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris:
Proverbs 21:31Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.]
This Verse In Other Editions
Study Exodus 15:19