The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:18

Exodus 15:18

Dominus regnabit in æternum et ultra. + 15.18 Dominus regnabit, etc. ORIG. Domine, qui regnas in sæculum et in sæculum et adhuc. Quoties dicitur in sæculum, longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud sæculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties sæcula sæculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addidit et adhuc, nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus, et adhuc; velut si tibi dicat, Putas in sæculum sæculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in sæcula sæculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta, et adhuc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD shall reign for ever and ever.

In Context

17Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine: sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. + 15.17 Introduces eos et plantabis, etc. ORIG. Non vult nos Dominus in Ægypto plantare, nec in dejectis et humilibus locis, sed in monte hæreditatis suæ. De hac plantatione Propheta dicit psal. LXXIX: Vineam de Ægypto transtulisti, ejecisti gentes et plantasti eam: dux itineris fuisti in conspectu ejus, et plantasti radices ejus, et replevit terram. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. Advertis quomodo plantat Deus et ubi? Non plantat in vallibus, sed in montibus, in excelsis et in sublimibus locis. Quos enim educit de Ægypto, id est sæculo ad fidem, non vult iterum in humilibus locare, sed conversationem eorum sublimem esse, et in montibus habitare et in excelsis, non per terram repere. Non ultra vult vineam suam in humili dejectos habere fructus, sed palmites sursum duci, in alto locari, traduces fieri: et traduces non in humilibus arboribus, sed in excelsis et in altissimis cedris Dei, prophetis scilicet et apostolis: quibus si nos adjungamur, vitis quam transtulit Deus de Ægypto, et per ramos eorum nostri palmites diffundantur, et ipsis innexi traduces efficiamur charitatis ad invicem vinculis nexi, fructum plurimum afferemus. Nam omnis arbor quæ non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur Matth. 3.. Firmissimo habitaculo tuo, etc. ORIG. In præparata habitatione quam præparasti, Domine. Vide clementis bonitatem Domini: non vult te inducere ad laborem, non vult ut ipse facias tibi habitaculum; jam te ad præparatam inducet habitationem. Unde Joan. 4: Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Sanctuarium tuum, etc. ORIG. Sanctimonium tuum, Domine, etc. Sanctimonium dicitur tabernaculum Dei, vel templum, eo quod sanctificat accedentes. Hebr. IX hoc non dicitur manu hominum factum, sed manu Dei: propter te ergo Deus et plantat et ædificat; agricola efficitur et structor, ne tibi aliquid desit. Unde Apostolus I Cor. 3: Dei agricultura, Dei ædificatio estis. Quid est ergo hoc sanctimonium non manu hominum, sed Dei præparatum. Prov. 9: Sapientia ædificavit sibi domum, id est, carnem Christi, non manu hominis, id est, non opere humano: templum carnis ædificatur in Virgine, sed lapis sine manibus excisus crevit, et factus est mons magnus Dan. 2.: hoc est sanctimonium carnis assumptæ, et sine manibus et sine opere hominum de monte humanæ naturæ et substantia carnis excisum.

19Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare: et reduxit super eos Dominus aquas maris: filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.] + 15.19 Filii autem Isræl, etc. ORIG. Et tu si filius es Isræl, potes ambulare per siccum in medio maris. Si fueris in medio nationis pravæ et perversæ, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis æstus verberabit. Qui Ægyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra lævaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriæ Domino canat dicens: Cantemus Domino, etc.

Read all of Exodus 15

Cross References

Deuteronomy 33:5Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël. + 33.5 Rex. Christus. Ego autem constitutus sum rex ab eo, ut scilicet faciat regnum et potestatem, qui est rex et potestas prima. Cum tribubus Isræl. De quibus primitiva Ecclesia. Bene prius principes, deinde tribus congregandæ dicuntur, quia primi apostoli, et per eos crediderunt alii.

Psalms 146:10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei. + 146.10 In tibiis viri. In composito habitu præsumptuosi et audacis. Per virum enim audacem præsumptorem notat. In tibiis notatur incessus incompositus, in tibiis viri. Vel, secundum aliam litteram, in tabernaculis viri, id est in conventiculis hæreticorum, beneplacitum erit ei. Nota quod non ait in tabernaculis Dei, sed viri, per hoc designans audaciam hæreticorum. 1

Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Daniel 7:14Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguæ ipsi servient: potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus, quod non corrumpetur.

Matthew 6:13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.] + 6.13 Et ne nos inducas. Sed spiritu scientiæ illustra, ut sciamus quibus malis involvimur, et ut lacrymæ prosint rogamus: Dimitte nobis debita nostra. Et ne nos, etc. Non quod ipse inducat, sed quia deserit et ire permittit. Non vero precatur non tentari, sed nec ad modicum vinci. Tentatio enim est necessaria ad coronam. Et ne nos, etc., deserens in tentatione sinas vinci: etsi sinas tentari, sine qua nullus probatus est. Sed libera nos a malo. Hæc una petitio, tantum continet quantum omnes superiores. Ut spiritu timoris Dei omnia noxia intus et exterius pellantur: et sub paupertate beate vivamus. Sed libera nos. In illam quæ nondum est ne sinas induci, et ab ea in qua sumus ducti, libera: quo facto nihil est metuendum, nihil restat orandum. A malo, omni, visibili et invisibili. Hæc liberatio quotidie necessaria est, dum sine malo animæ et corporis non vivitur, sed in fine complebitur, quando immortales et impassibiles erimus. De imis ad summa gradatim sic ascenditur. A malo per spiritum timoris liberamur: inde liberati pauperes spiritu et rebus esse cupimus, dum dicimus, Ne nos inducas in tentationem. Spiritum pietatis rogamus, ut homo interior mansuescat et mitis fiat, ne tentatione moveatur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 15:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:17Exodus 15Exodus 15:19 →