bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:2
Exodus 15:2
Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum: Deus patris mei, et exaltabo eum. + 15.2 Iste Deus meus, etc. ORIG. Hic ergo et Deus erit meus et Deus patris mei. Pater noster qui nos fecit et genuit, Christus est, qui dixit Joan. 16: Vado ad Patrem meum, etc. Si ergo agnoscam quod Deus meus sit, glorificabo eum; si etiam quod patris mei, exaltabo eum: altior enim intellectus est quomodo Christus, ut unius Dei constringat et uniat veritatem, Deum suum dicit, quem natura Patrem novit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD is my strength and song, and he is become my salvation: he is my God, and I will prepare him an habitation; my father’s God, and I will exalt him.
In Context
1Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt: [Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. + 15.1 Tunc cecinit Moyses, etc. ORIG., homil. 6 n Exod. Multa cantica legimus in Scripturis, sed hoc primum omnium est quod, Ægyptiis et Pharaone submerso, post victoriam cantatur. Mos enim sanctorum est, ubi adversarius vincitur quia sciunt non sua virtute, sed Dei gratia victoriam factam, hymnum Deo glorificationis offerre. Accipiunt tamen canentes tympana in manibus, sicut de Maria et Aaron refertur. Et tu ergo, si mare Rubrum transieris, si Ægyptios submergi videris, et Pharaonem præcipitari in abyssum, potes hymnum Deo gratanter canere, et dicere: Cantemus Domino gloriose, etc. Dignius autem hoc dices, si habueris in manu tympanum, id est, si carnem tuam crucifixeris cum vitiis et concupiscentiis. Gloriose enim, etc. ORIG. Non sufficit, glorificatusest; aliud est enim glorificari, aliud gloriose glorificari. Cum enim Christus carnem pro nobis suscepit, glorificatus est, qui venit quærere quod perierat, non tamen gloriose, quia non habebat speciem neque decorem; glorificatus est cum venit ad crucem, et pertulit mortem; unde Joan. 17: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, etc. Erat ergo et gloria passio crucis, ubi et glorificatus, non gloriose quidem, sed humiliter; unde Phil. 2: Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Sap. 2: Morte turpissima condemnemus eum. In his ergo glorificatus est de se humiliter, non gloriose; unde Lucæ 24: Quia oportebat pati Christum, et sic intrare in gloriam suam. Cum venerit in gloria Patris, et angelorum judicare terram, et verum Pharaonem, id est diabolum, interficiet spiritu oris sui, cum refulgebit in majestate Patris: tunc gloriose glorificabitur, cum omnes honorificabunt Filium sicut honorificant Patrem. Magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare, etc. In signis Ægypti. Sed gloriose magnificatus est, quia Pharaonem et exercitum ejus submersit. Vel magnificatus est, miracula ante passionem faciendo, prædicando, in cruce moriendo: sed gloriose magnificatus est, cum resurrexit victor victo diabolo, spoliato inferno. Equum, etc. ORIG. Homines qui nos insequuntur equi sunt; et omnes qui in carne nati sunt, figuraliter equi sunt, et habent ascensores suos. Sunt quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram; de quibus dicitur Habac. 3: Equitatus tuus salus. Alios ascendit diabolus et angeli ejus. Judas equus erat, et cum ascensorem habuit Dominum, de equitatu salutis erat: cum cæteris enim apostolis missus ægrotis salutem et languentibus præstitit sanitatem; ubi diabolo se substravit, qui post buccellam in eum intravit, equus Satanæ factus, et illius habenis ductus contra Dominum equitavit. Omnes ergo persecutores equi sunt hinnientes, sed habent angelos malos, quibus aguntur ascensores, et ideo feroces sunt. Si videris persecutorem tuum nimis sævientem, scito quia ab ascensore pungitur, et ideo sævus est et truculentus.
3Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, + 15.3 Dominus quasi vir pugnator, etc. ORIG. Alia littera: Dominus conteret bella. Amos 9: Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum
Read all of Exodus 15
Cross References
Genesis 28:21reversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum,
Exodus 3:15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
Exodus 40:34Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas:
2 Samuel 7:5Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? + 7.5 Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.
2 Samuel 22:3Deus fortis meus: sperabo in eum; scutum meum, et cornu salutis meæ: elevator meus, et refugium meum; salvator meus: de iniquitate liberabis me.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 15:2