Exodus 15:3
Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus, + 15.3 Dominus quasi vir pugnator, etc. ORIG. Alia littera: Dominus conteret bella. Amos 9: Dominus nomen est illi. Non modo pugnas visibiles conterit, sed eas etiam quæ nobis sunt adversus principatus, et potestates, et rectores tenebrarum harum
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD is a man of war: the LORD is his name.
In Context
Cross References
Exodus 3:13Ait Moyses ad Deum: Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: Quod est nomen ejus? quid dicam eis?
Exodus 3:15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Exodus 6:6Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
Exodus 14:25et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii: Fugiamus Israëlem: Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
Psalms 45:3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. + 45.3 Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium 1
Isaiah 42:8Ego Dominus, hoc est nomen meum; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. + 42.8 Alteri. Filius et Spiritus sanctus in Deitate a Patre alter non est, et ideo eamdem et gloriam et laudem habet.