bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:22
Exodus 15:22
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
So Moses brought Israel from the Red sea, and they went out into the wilderness of Shur; and they went three days in the wilderness, and found no water.
In Context
21quibus præcinebat, dicens: [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
23Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ: unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. + 15.23 Et venerunt, etc. ORIG., hom. 6 in Exod. Post transitum maris Rubri, post choros et tympana, post triumphales hymnos, venitur ad Mara, aquam scilicet amaram, quam populus bibere non poterat; venitur ad periculum sitis. Sed clamavit Moses ad Dominum, et ostendit ei lignum, quo dulcis facta est aqua, et ibi posuit Deus illi justitias et judicium; ubi scilicet amaritudo, ubi sitis, et, quod gravius est, in abundantia aquarum, alius non erat locus dignior et aptior. Præterea quod dicit, ostendit illi lignum Deus, et misit illud in aquam, et facta est dulcis, quasi non posset sine ligno aquam facere dulcere Deus, aut Moses lignum nesciret. Sed si lex secundum litteram accipiatur, amara est et ipsa Mara. Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia? Amarum est enim poculum legis, populus Dei, non qui in Mose baptizatus est in nube et in mari, sed qui in spiritu et aqua non possit bibere et gustare, nec hostiarum ferre amaritudinem, nec sabbati observantiam. Sed si Deus ostendat lignum quod mittatur in hanc amaritudinem, dulcis fit aqua legis et potabilis. Prov. 3: Sapientia lignum vitæ est in omnibus amplectentibus eam. Si ergo lignum sapientiæ Christi missum fuerit in lege, ostendens quomodo debeat intelligi circumcisio, sabbatum, lex lepræ et hujusmodi, amaritudo legis vertitur in dulcedinem intelligentiæ spiritualis, ut populus bibere possit qui idola reliquit et ad Deum confugit. Si audiat legem de sacrificiis docentem, continuo refugit et bibere non potest. In hanc ergo amaritudinem, id est litteram legis, posuit Deus justitias et testimonia, velut scilicet in vasculo quodam sapientiæ suæ et scientiæ thesauros concludit [condidit]. Unde: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 3.. Ut ergo possit hæc aqua bibi, ostendit Deus lignum quod mittatur in eam, ut qui biberit non moriatur, non sentiat amaritudinem. Si quis ergo sine ligno vitæ, id est, sine mysterio crucis, sine fide Christi, sine intelligentia spirituali biberit, amaritudine morietur. Unde: Littera occidit, id est, aqua Mara, si bibatur non mutata et in dulcedinem versa.
Read all of Exodus 15
Cross References
Genesis 16:7Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Exodus 3:18Et audient vocem tuam: ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Ægypti, et dices ad eum: Dominus Deus Hebræorum vocavit nos: ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Numbers 33:8Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem: et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. + 33.8 In Mara, etc. ID., ibid. Quinta mansio est Mara, etc., usque ad ne refugias ergo applicare ad amaritudinem.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 15:22