Genesis 16:7
Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquæ in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 20:1Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. + 20.1 Profectus inde, etc. Cades, fons judicii; Sur, angustia; quibus figuratur patientia.
Genesis 22:11Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum.
Genesis 25:18Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios; coram cunctis fratribus suis obiit. + 25.18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum, etc. Regio quam circumivit Phison ab Hevila, nepote Nœ, sic vocata est, et est solitudo contra faciem Ægypti. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barad, extendens desertum usque ad mare Rubrum et Ægypti confinia.
Exodus 15:22Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. + 15.22 Tulit autem Moses Isræl, etc. Baptizati per mundum quasi per desertum post transitum maris Rubri ducuntur, nondum habentes promissam patriam, sed sperantes et exspectantes per patientiam, dum laboriosa et periculosa tentatione fatigantur. Sed ne revertantur corde in Ægyptum, nec ibi Christus deserit: nam et illa columna non recedit.
Proverbs 15:3In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.