The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 16 › Exodus 16:6

Exodus 16:6

Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, + 16.6 ORIG. Vespere scietis, etc. Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. Respondeant mihi Judæi quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terræ motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliæ mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum, etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses and Aaron said unto all the children of Israel, At even, then ye shall know that the LORD hath brought you out from the land of Egypt:

In Context

5Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. + 16.5 Die autem sexto, etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur; hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem, etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.

7et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? + 16.7 Nos vero quid sumus, etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: Non hominibus mentitus es, sed Deo.

Read all of Exodus 16

Cross References

Exodus 12:51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

Exodus 16:8Et ait Moyses: Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate: eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum: nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. + 32.1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.

Exodus 32:11Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?

Numbers 16:30sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 16:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 16:5Exodus 16Exodus 16:7 →