bible.software › Exodus › Exodus 16 › Exodus 16:5
Exodus 16:5
Die autem sexto parent quod inferant: et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. + 16.5 Die autem sexto, etc. ORIG., hom. 7. In die sexto duplum colligatur in repositione, quantum sufficiat etiam sabbato. Sexta dies, hæc vita in qua nunc sumus, unde in sex diebus fecit Deus hunc mundum; in hac ergo die tantum reponere debemus, quantum sufficiat in futuro. Si quid enim hic boni operis acquiras, si quid justitiæ, misericordiæ et pietatis recommendas, hoc tibi in futuro erit cibus. Qui enim acquirit hic decem talenta Luc. 19., ibi accipiet decem civitates, et quæ seminaverit homo, hæc et metet Gal. 6.. Divites hujus sæculi ea recondunt quæ in hoc sæculo, imo cum hoc sæculo corrumpuntur: bona autem recondita permanent usque in crastinum. Scriptum est autem. Qui infideles fuerunt, servaverunt de manna, et ebullierunt ex eo vermes et computruit; quod autem pro die sabbati reponebatur, permansit integrum. Et tu ergo si propter præsentem vitam et amorem sæculi thesaurizas, continuo vermes ebulliunt, de quibus dicitur Isa. LXVI: Vermis eorum non moritur; hos generat avaritia et divitiarum cæca cupiditas his qui habent pecuniam, et videntes in necessitate fratres suos, claudunt viscera sua ab eis. Unde Apostolus I Tim. 6. præcipit divitibus non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, etc.; nec aliunde fiunt vermes in nobis, nisi ex manna, id est verbo Dei. Unde Joan. 15: Nisi venissem et locutus eis fuissem, etc. Post susceptum ergo verbum Dei si quis peccat, efficitur ipsum verbum vermis, qui ejus conscientiam semper fodiat et arcana pectoris rodat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it shall come to pass, that on the sixth day they shall prepare that which they bring in; and it shall be twice as much as they gather daily.
In Context
4Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de cælo: egrediatur populus, et colligat quæ sufficiunt per singulos dies: ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. + 16.4 Ecce pluam, etc. ORIG., homil. 8 in Exod. Vellem primo super hanc scripturam cum Judæis habere sermonem, quibus credita sunt eloquia Dei, quid illis videatur de eo quod dicit: Sex diebus continuis colligetis, die autem sexta duplum. Apparet ergo sextum diem nominari qui ante sabbatum ponitur; sabbatum autem septimus dies est. Quæro ergo qua die cœpit manna dari? et volo comparare Dominicam nostram cum sabbato Judæorum. Ex Scriptura enim apparet quia die Dominica primum datur manna, sex diebus continuis collectum; septima, quæ est sabbatum, cessatur. Quia ergo in die Dominica pluit Deus manna, et non in sabbato, intelligant Judæi jam tunc prælatam esse Dominicam nostram suo sabbato; et indicatum est quod non in ipso Dei gratia ad eos descenderit de cœlo, et panis cœlestis, qui est sermo Dei, ad eos non pervenerit; unde Ose. 3: Diebus multis sedebunt filii Isræl sine rege, sine principe, sine hostia, sine sacrificio, sine sacerdote. In nostra autem Dominica semper Dominus pluit manna, id est cœlestia verba quæ nobis læta sunt. Illi infelices suspirant etiam manna sicut patres eorum, et non merentur accipere; non enim possunt manducare quod est minutum sicut semen coriandri, et candidum sicut pruina. Nihil enim in verbo Dei minutum, subtile et spirituale sentiunt, sed totum pingue et crassum. Incrassatum est enim cor populi hujus. Interpretatio quoque nominis hujus hoc sonat. Manna enim interpretatur Quid est hoc? Ipsa vis nominis ad discendum invitat, ut cum audis legem Dei recitari, inquiras semper et dicas doctoribus, Quid est hoc? Tu ergo si vis manducare manna, et suscipere verbum Dei, scito minutum esse et valde subtile, sicut semen coriandri: habet enim aliquid oleris quo nutrire et recreare possit infirmos. Infirmus enim olus manducat Rom. 14.. Habet enim aliquid et rigoris, et ideo ut pruina; candoris autem et dulcedinis plurimum. Quid est candidius, splendidius eruditione divina? quid dulcius, suavius eloquiis Dei, quæ sunt super mel et favum? Panes. Manna scilicet: locutio est qua panis pro alimento ponitur; amat autem Scriptura pluraliter magis panes quam singulariter dicere panem. Ut tentem. Tentatio ista probatio est, non ad peccatum seductio; nec ideo probantur, ut Deus non noverit: sed ipsos ipsis ostendit quo humiliores fiant ad petendum adjutorium et ad noscendam Dei gratiam.
6Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël: Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti, + 16.6 ORIG. Vespere scietis, etc. Ad vesperam scietis quia ego Dominus; mane autem videbitis majestatem Domini. Respondeant mihi Judæi quomodo ad vesperam cognoscitur Dominus, et mane videatur majestas ejus? Ubi agnitus est ad vesperam, et ejus majestas visa est mane? Sed non intelligitur hoc nisi in Evangelio Matth. 28., in quo vespere sabbati qui lucescit in prima sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria ad sepulcrum, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, terræ motum factum, et monumenta aperta esse, et centurionem et custodes sepulcri dicentes: Vere hic Filius Dei erat. Agnitus est in hac vespera Dominus, quia ipse Dominus erat: agnitus est in virtute resurrectionis, et mane gloria ejus visa est. Cum venissent aliæ mulieres prima sabbati valde mane, invenerunt angelos cum ingenti claritate sedentes ad sepulcrum, et dicentes: Non est hic, sed surrexit a mortuis. Venite et videte locum, etc. Luc. 24. Visa est ergo majestas ejus mane, quia et per angelos resurrectio nuntiata est.
Read all of Exodus 16
Cross References
Exodus 35:2Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Leviticus 25:22seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum: donec nova nascantur, edetis vetera.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 16:5