Exodus 17:12
Manus autem Moysi erant graves: sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit: Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. + 17.12 Sumentes igitur lapidem, etc. GREG., homil. 33 in Evang. Moyses sedit in lapide, etc., usque ad quos etiam juste illa damnat, ipse misericorditer liberat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
Cross References
Joshua 8:26Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
Mark 14:37Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare? + 14.37 Et ait Petro, etc. Qui dixerat: Et si oporteat me mori tecum, non te negabo: etsi omnes scandalizati fuerint, sed non ego Matth. 26.; nunc tristitiæ magnitudine somnium vincere non potest.
Ephesians 6:18per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: + 6.18 In spiritu. Orat in spiritu, qui munda conscientia et integra fide orat. In carne orat, qui polluta mente iterum peccat, non casu, sed de proposito.
Colossians 4:2Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione:
Hebrews 12:12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, + 12.12 Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.