Exodus 17:11
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël: sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. + 17.11 Cumque levaret Moyses manus, etc. STRAB. Quia cum lex mystice intelligitur, passio Christi spiritualiter pensatur, diabolus vincitur et fugatur. Cum autem remittuntur manus, id est, præcepta legis minus studiose exercentur, hostis victor insequitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 44:6Sagittæ tuæ acutæ: populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. + 44.6 Populi sub te cadent. AUG. Id est multi de suis inimicis supponent se sibi, et hoc ratione vel voluntate. Hoc est quod titulus dixit: Pro his qui commutabuntur ex filiis Core. In corda. CASS. Inimicorum tuorum, ut sint amici, sicut Saulus. 1
Luke 18:1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
James 5:16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua.