The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 17 › Exodus 17:5

Exodus 17:5

Et ait Dominus ad Moysen: Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël: et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade. + 17.5 Antecede populum, etc. Non solum Moyses ducit populum ad aquas, sed et seniores populi. Non enim sola lex Christum annuntiat, sed et prophetæ et patriarchæ et omnes majores natu. Et virgam, etc. AUG., quæst. 64 in Exod. Aaron, non Moyses, legitur flumen virga percussisse. Moyses enim eadem virga mare divisit, non flumen. Quid ergo sibi vult: Accipe virgam in qua percussisti flumen? An forte mare appellavit flumen? et quærendum est exemplum hujus locutionis? An quod Aaron fecit, Moysi potius attributum est, quia per Moysen jubebat Deus quæ faceret Aaron, et in hoc auctoritas, in illo ministerium? Unde: Erit tibi ad populum, tu autem illi in his quæ ad Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said unto Moses, Go on before the people, and take with thee of the elders of Israel; and thy rod, wherewith thou smotest the river, take in thine hand, and go.

In Context

4Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens: Quid faciam populo huic? adhuc paululum, et lapidabit me.

6En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb: percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël: + 17.6 Percutiesque petram. Christum, qui in cruce a Judæis percussus est: cui accessit virga, id est, lignum passionis, ut fidelibus remaneret aqua.

Read all of Exodus 17

Cross References

Exodus 7:19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.

Numbers 20:8Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.

Acts 20:23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 17:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 17:4Exodus 17Exodus 17:6 →