Exodus 7:19
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Ægypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem: et sit cruor in omni terra Ægypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 4:9Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam: sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. + 4.9 Sume aquam, etc. ISID. Aqua populum significat; unde Apoc. 17: Aquas, quas vidisti, populi sunt et gentes. Populus ergo vertitur in sanguinem, id est, in sanguinis Christi fidem.
Exodus 8:16Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti. + 8.16 Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.
Exodus 9:33Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exodus 10:21Dixit autem Dominus ad Moysen: Extende manum tuam in cælum: et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ, ut palpari queant. + 10.21 Extende manum, etc. AUG. Tertio dicitur ad Mosen: Extende manum tuam in cœlum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad Aaron ut extenderet manus in cœlum. Quod ergo dictum est ad Mosen: Extende manum tuam super terram Ægypti, et ascendat locusta super terram, credo id significari, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora. ORIG. Nona plaga tenebræ sunt, ut mentis eorum cæcitas arguatur, vel ut intelligant divinæ dispensationis et providentiæ obscurissimas esse rationes. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum Psal. 17.: quas illi audacter et temere perscrutantes, et alia ex aliis asserentes, in crassas et palpabiles errorum tenebras devoluti sunt. STRAB. Per tenebras insipientia eorum [Judæorum] ostenditur, qui affligebantur et ignorabant ad quem finem eorum pœnæ devenirent. Etiam vel per tenebras arcanum divini judicii significatur, quo justos misericorditer salvat, impios juste condemnat.
Exodus 14:26Et ait Dominus ad Moysen: Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum.