The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 17 › Exodus 17:8

Exodus 17:8

Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. + 17.8 Venit autem Amalec, etc. STRAB. Amalec fuit filius Ismæl, a quo Amalecitæ, qui et Ismælitæ sunt: ipsi sunt Saraceni. Interpretatur autem bibens vel lambens sanguinem, et significat diabolum, qui sanctos de Ægypto exeuntes, et ad terram promissionis tendentes, semper impugnat, et animarum sanguinem bibere desiderat. ORIG., hom. II in Exod. Describitur bellum cum Amalecitis factum. Antequam manducaret panem de cœlo, et biberet aquam de petra, non dicitur pugnasse populus; sed dicitur ad eum: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Est ergo quando Dominus pugnat pro nobis, nec permittit tentari supra id quod possumus, nec impares viribus sinit ad fortem venire congressum. Job quoque certamen tentationis suæ jam perfectus implevit; et tu ergo cum cœperis manducare manna, panem cœlestem verbi Dei, et bibere aquam de petra, cumque ad interiora doctrinæ spiritualis accesseris, exspecta pugnam, præpara te ad bellum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then came Amalek, and fought with Israel in Rephidim.

In Context

7et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes: Estne Dominus in nobis, an non?

9Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. + 17.9 Dixitque Moyses ad Josue, etc. ORIG., ibid. Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. Ego stabo in vertice collis. ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. Habens virgam Dei, etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam.

Read all of Exodus 17

Cross References

Genesis 14:7Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar. + 14.7 Percusseruntque. HIERON. Alia editio habet, etc., usque ad quia ibi populum Deus judicavit. Raphaim in Astaroch, etc. Nomina locorum et gentium significant carnaliter viventes, quos facile vitia vincunt.

Genesis 36:16dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.

Numbers 24:20Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.] + 24.20 Principium. Non hoc ad historialem Amalec referri potest: non enim primus erat antiquitate; sed ad spiritalem, qui declinando populos a Deo et faciendo gentiles ex Dei cultoribus, Amalec nominatur. Et initium gentium dicitur, quia initium dedit, ut homines fierent gentiles mutando gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis: ut enim in populo Dei Christus est initium, sic in populo qui declinat a Deo, et gentilis efficitur Amalec. ORIG. Initium gentium Amalec, etc., usque ad et omnis secta quæ a Deo populum declinat, exponatur.

Deuteronomy 25:18quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus: et non timuerit Deum.

1 Samuel 14:48Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.

1 Samuel 30:1Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. + 30.1 Cumque Amalecitæ. GREG., lib. XXIX Moral. Considerandum est quid sit quod Amalecitæ Siceleg invadunt et prædam capiunt, etc., usque ad quos communiter mundus habere despexit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 17:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 17:7Exodus 17Exodus 17:9 →