The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 18 › Exodus 18:15

Exodus 18:15

Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses said unto his father in law, Because the people come unto me to enquire of God:

In Context

14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?

16cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus. + 18.16 Ostendam præcepta, etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.

Read all of Exodus 18

Cross References

Leviticus 24:12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. + 24.12 Miseruntque eum, etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei præcepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem prædicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Qui non credidit in Filium, jam judicatus est Joan. 31., et hujusmodi.

Numbers 9:8Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. + 9.8 State ut consulam. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.

Numbers 27:5Qui dixit ad eum:

Judges 1:1Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes: Quis ascendet ante nos contra Chananæum, et erit dux belli? + 1.1 Præfatio Hebraice SOPHETIMATHANAS., in Synopsi. Vocatur hic liber Judicum, propterea quod post mortem Jesu Nave, populum suum Deus a relictis Chananæorum gentibus pressum, per judices servavit; quorum hoc volumine singulorum facta et vitæ tempus continentur, etc. Fuerunt autem numero tredecim: et anni illorum fuerunt quadringenti et undecim. ISID., in lib. Judic., cap. 1. Historia libri Judicum non parva mysteriorum indicat sacramenta. Post Josue enim succedunt Judices, sicut post Christum apostoli et ecclesiarum rectores ad regendos fideles, quos ipse ad spem promissionis æternæ perducit. Per omnia autem in hoc volumine Judaici populi delicta, et servitus clamorque eorum et miseratio Dei continentur. Multis enim annis pro peccatis suis servierunt, et conversi liberati sunt: quia peccata nostra vires hostibus præbent; et quando malum facimus in conspectu Domini, confortantur adversarii nostri, id est dæmones. Cum autem convertimur, suscitat Deus judices et salvatores, id est principes et doctores quos mittit in auxilium eorum qui toto corde clamant ad Deum. AUG., quæst. 1 in lib. Judic. In fine libri Jesu Nave breviter narrator porrexit historiam quousque filii Isræl ad colendos deos alienos declinaverunt. In hoc autem libro ad ordinem reditur, quomodo consequentia gesta fuerint post mortem Jesu Nave. Non ergo ab illo tempore incipit liber, quo populus ad colenda simulacra defluxit: sed a prioribus, interpositis temporibus, quibus ea gesta sunt, postquam ad illa pervenit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 18:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 18:14Exodus 18Exodus 18:16 →