Numbers 9:8
Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. + 9.8 State ut consulam. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Moyses crebro de rebus dubiis ad tabernaculum recurrit relictis turbis, etc., usque ad dum in meditatione mentis a carnalibus sensibus abstrahuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses said unto them, Stand still, and I will hear what the LORD will command concerning you.
In Context
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Exodus 14:13Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: state, et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie: Ægyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. + 14.13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
Leviticus 24:12Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus. + 24.12 Miseruntque eum, etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei præcepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem prædicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Qui non credidit in Filium, jam judicatus est Joan. 31., et hujusmodi.
2 Chronicles 20:17Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem: nolite timere, nec paveatis: cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
Psalms 85:8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. 1
Ezekiel 2:7Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant: quoniam irritatores sunt.
John 7:17Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.