Exodus 18:26
Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. + 18.26 Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
27Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
Cross References
Exodus 18:14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
Leviticus 24:11Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
Deuteronomy 17:8Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.