Deuteronomii 17:8
Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram: et judicum intra portas tuas videris verba variari: surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus. + 17.8 Si difficile. Sacerdotes Ecclesiæ Dei instruit, ut judicia ecclesiastica secundum potestatem sibi a Deo datam reverenter agant, et juste decernant, non ad libitum suum, sed secundum legis decretum, ne suscipiendo personam mutent sententiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. + 18.26 Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.
Exodus 21:20Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
Exodus 21:28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Numbers 35:11decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: + 35.11 Decernite quæ urbes. AUG., quæst. 64 in Num. Quid est quod ait, etc., usque ad si manifestum factum fuerit in judicio, quod nolens occiderit. RAB. in Num. Si forte pro conscientia peccatorum civitates terræ promissionis, etc., usque ad quia Sichem ab alienigenis comparata est centum agnis.
Numbers 35:19Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis: