Exodus 18:3
et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
4alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
Cross References
Exodus 2:22quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. + 2.22 Quæ peperit, etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea; quæ gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adjutorium: advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.
1 Chronicles 23:15Filii Moysi: Gersom et Eliezer.
Acts 7:29Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. + 7.29 Fugit. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes.
1 Peter 2:11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, + 2.11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.