The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 2 › Exodus 2:22

Exodus 2:22

quæ peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis. + 2.22 Quæ peperit, etc. Allegorice. Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit, quæ munere Spiritus septiformis una est in fide catholica. Unde: Una est columba mea; quæ gignit filium, qui vocatur advena, et alterum qui Dei adjutorium: advenæ enim sunt sancti super terram, sed Dei adjutorio nunquam carent.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she bare him a son, and he called his name Gershom: for he said, I have been a stranger in a strange land.

In Context

21Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:

23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.

Read all of Exodus 2

Cross References

Exodus 4:20Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum: reversusque est in Ægyptum, portans virgam Dei in manu sua. + 4.20 Tulit ergo Moyses, etc. AUG., Quæst. 12 in Exod. Quod dictum est, quia Moses uxorem et infantes suos imposuit super vehiculum, ut in Ægyptum iret: postea vero Jethro socer ejus illic cum eis occurrit, cum eduxisset populum de Ægypto; intelligendum est, post illam, quæ ab angelo futura erat, interfectionem, Mosi vel infantis uxorem reversam fuisse cum parvulis. Nam quidam putaverunt propter hoc angelum terruisse, ne ad impedimentum ministerii divinitus impositi femineus sexus comitaretur.

Exodus 22:21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. + 22.21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.

1 Chronicles 23:14Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.

Psalms 39:12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me. + 39.12 Misericordia tua. AUG. Amor et timor perducunt me ad te. 1

Acts 7:29Fugit autem Moyses in verbo isto: et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. + 7.29 Fugit. Moyses fuit in Madian, id est, Christus in gentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 2:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 2:21Exodus 2Exodus 2:23 →