Exodus 19:13
Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis: sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet: cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. + 19.13 Buccina. Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 19:16Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat: et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat: et timuit populus qui erat in castris.
Exodus 21:28Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
Leviticus 20:15Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. + 20.15 Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.
1 Corinthians 15:52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. + 15.52 In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.
Hebrews 12:20Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. + 12.20 Non enim portabant. Quia sine gratia insufficientes erant ad observanda præcepta. Et si bestia, etc. Mons est divinitas; bestia, defectus rationis, quod est quando verbum blasphemiæ profertur in Deum. Tangere est offendere. Tangit ergo montem bestia, qui offendit Deum blasphemia, quem præcipit lex sine misericordia lapidari; sed in Ecclesia, si vult reverti, misericorditer suscipitur.