The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 2 › Exodus 2:13

Exodus 2:13

Et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes: dixitque ei qui faciebat injuriam: Quare percutis proximum tuum? + 2.13 Et egressus die altero, etc. In hoc Moses figuram Christi gessit, qui duorum populorum discordiam in se angulari lapide pacificare studuit. Qui injuriam fecit et reconciliatorem contempsit, Judaicus est, qui prædicationem Christi reconciliantis repulit, et credentis populi hostis perstitit. Unde Joan. 9: Tu discipulus illius sis, nos discipuli Mosi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he went out the second day, behold, two men of the Hebrews strove together: and he said to him that did the wrong, Wherefore smitest thou thy fellow?

In Context

12Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Ægyptium abscondit sabulo. + 2.12 Cumque circumspexisset huc atque illuc. Aug. Quæst. in Exod. De hoc facto Mosi satis disputavimus in illo opere, quod de vita patriarcharum adversus Faustum scripsimus, utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut uber terra ante utilia semina quadam herbarum inutilium ferocitate laudatur: an ipsum factum justificandum sit? Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec divinitus acceptam, nec humana societate ordinatam: et tamen, sicut Stephanus ait in Actibus apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret salutem illis, ut per hoc testimonium videatur Moses jam divinitus admonitus quod Scriptura eo loco tacet hoc audere potuisse. ISID. Allegorice. Moses, id est Christus, Ægyptium, id est diabolum nobis in hac peregrinatione injuriosum, nos defendendo occidit, et in arena obruit occisum. Latet enim in eis qui stabile non habent fundamentum. Ecclesiam vero in petra ædificat, et eos qui verbum ejus audiunt et faciunt prudenti viro comparat, qui ædificavit domum suam supra firmam petram. Alios vero stulto comparat, qui supra arenam ædificat.

14Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? + 2.14 Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.

Read all of Exodus 2

Cross References

Acts 7:26Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? + 7.26 Apparuit illis. RAB. Sic Christus post ascensionem apparuit per apostolos, litigantibus Judæis et infidelibus qui resistebant apostolis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 2:12Exodus 2Exodus 2:14 →