Exodus 2:14
Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud? + 2.14 Timuit Moses, etc. AUG. Si sic divulgatum est verbum hoc. Duo sunt in hac locutione attendenda, quia pendet scilicet sententia et sic dimissa est, deinde quia verbum pro facto posuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 13:8Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
Genesis 34:27Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Genesis 37:19et mutuo loquebantur: Ecce somniator venit:
Numbers 16:13Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quæ lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri?
Proverbs 19:12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Matthew 21:23Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes: In qua potestate hæc facis? et quis tibi dedit hanc potestatem?