Exodus 2:3
Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice: posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ fluminis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
Cross References
Genesis 11:3Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: + 11.3 Venite. Timebant iterum diluvium; ideo auctore Nemrod voluerunt sibi constituere turrem, in qua diluvium non timerent. Stulta et impia audacia, unde secuta vindicta est et linguarum divisio. ISID. in Gen. Turris, mundi superbia, vel hæreticorum dogmata, etc., usque ad unitas confessionis et fidei.
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Isaiah 19:6Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
Matthew 2:16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.